- PYTHIAS
- I.PYTHIASAelian. l. 3. c. 1. via erat Machedoniae, a Thessalonica ad Tempe Thessalica deducens.II.PYTHIASPythagoraeus, Damonis amicus, qui tamen Plutarcho et Iamblicho Φινθίας appellatur. Apud Cicer. quoque, l. 3. de Offic. c. 10. et apud Valer. Max. l. 4. c. 7. ex ext. 1. Phynthian, vel Pynthian in antiquis codicibus scribi Petrus Daniel, et Turnebus, Adversar. l. 20. c. 13. observârunt. Vide Latinum Pacatum, in Panegyrico Theodosii, c. 17. Nic. Lloydius.III.PYTHIASnomen ancillae Octaviae, Claudii filiae, ex qua cum tormentis exsculpere vellet confessionem adulterii herilis cum Eucero Tigellinus, castiora esse muliebria Octaviae respondit, quam os tigellini.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.